Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 39

[1] Hoc CHAOS et hoc chaon indeclinabile, et hic chaus chai, et hic chaos -oy idest profunditas, fossa vel confusa caligo vel confusio rerum vel initium rerum, scilicet yle in qua omnia fuerunt confusa et commixta, et a qua omnia; [2] unde hic cous coi pars celi, scilicet quo celum continetur vel ipsum celum, quia ex chao putaverunt quidam celum formatum esse, unde Ennius 'vix in mediam pilam sol compiere coum terroribus celi'. [3] Vel chaos pro initio rerum componitur inchoo -as, idest incipere, vel componitur a chaos secundum quod accipitur pro confusione rerum, quia cum res incipitur adhuc quasi in chao est, vel inchoare quasi contra chaos facere; et hinc verbalia, et est activum.