C 38
[1] Hic CANCER -cri, idest piscis quidam, a concha, quia sit concha, et quoddam signum celeste sic dicitur; unde hic cancer -ris morbus quidam. Item a cancer -cri dicitur cancellus et forceps, unde cancellulus diminutivum; [2] vel cancellus dicitur a caus cai, quod similiter cancellus dicitur; et est cancellus ala palatii, parvum foramen parietis, interstitium inter propugnacula murorum, paries sine tectura, sicut qui claudit chorum; [3] et a cancellus cancello -las, idest cancellum construere, et hic cancellarius, ille qui facit cancellos, et cancellarius dicitur in curia imperatoris ab illa signifìcatione secundum quam cancellus dicitur ala palatii, quia semper habitat in cancello, idest in ala palatii; [4] cum enim thesauri imperatoris essent in custodia eius, ipse iuxta thesaurum manebat, qui erat repositus in cancello. Vel dicitur cancellarius a cancello secundum illam signifìcationem secundum quam cancellus dicitur interstitium muralium, et fuit hoc tractum a Palestina regione, ubi tecta desuper cacuminata non erant, sed iacebant in planum prostrata; [5] elevabantur enim parietes circumquaque ad modum muralium; illa vero interstitia que sunt inter propugnacula dicuntur proprie cancelli. [6] Qui vero missas epistolas recitare volebat populo in regione Palestina, antiquitus ascendebat super tectum et de cancellis recitabat. Et inde inolevit usus ut, qui litteras principibus missas habent exponere, cancellarli usitato nomine dicantur; unde hec cancellaria tam pro illa que habet illud officium, quam pro uxore cancellarli et eius dignitate.