Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 37

[1] Hic CANOBUS -bi fuit gubernator Menelai et, mutata b in p, dicitur hic Canopus, idest quedam civitas Egypti a Canobo ibi submerso, unde et Egyptus dieta est Canopus vel Canopia, [2] unde canopicus vel canopius -a -um, idest egyptiacus, et hoc canopeum -ei, idest subtilissima cortina ad instar retium plexa, texta et fenestrata, unde lectuli nobilium ornantur ad arcendos culices et muscas, et dicitur sic quia in Egypto huiusmodi rete precipue habeatur, unde Iuvenalis 'ut testudineo tibi, Lentule, canopeo'. [3] In eodem sensu invenitur in Iudith. Vel, ut ahi dicunt, derivatur a conus, quod est summitas galee. Item a canopus hic pellicanus avis egiptia in solitudine Nili habitans et, secundum hoc, corripit penultimam, vel componitur a pelle et canus, quia habeat pellem canam, et secundum hoc penultima producitur.