Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 108

[1] BUO -is -ivi -ere butum verbum activum, idest perfundere, et non est in usu, et derivatur a bibo -bis, et inde butus -a -um idest perfusus, [2] et hic buto -nis quoddam genus animalis quod valde in lacte abundat, unde hoc butirum -ri penultima producta, sed melius est ut penultima corripiatur et teneatur ut supra diximus. [3] Buo componitur imbuo -is idest perfundere, et combuo -is idest simul perfundere, et nota quod imbuo et combuo magis proprie accipiuntur in malo, quasi inquino, sepe tamen et in bono. Item nota quod imbuere invenitur pro initiare: proprie enim dicitur imbui ara nova primo sacrifìcio dedicata et perfusa. [4] Item componitur delibuo -is -butum, idest ungere, et est compositum a de et oleo vel liquore et buo vel imbuo, inde delibuere quasi de oleo vel liquore perfundere, unde delibutus -a -um quasi de oleo vel liquore inunctus. [5] Quidam tamen dicunt quod buo -is nichil est nec inde componuntur predicta verba, sed imbuo et combuo componuntur ab in vel cum et uo uis quod non est in usu, et intercipitur 'b'; delibuo dicunt componi a de et oleo vel liquore et imbuo et non buo. [6] Item a buo vel buto hoc butanicum, quidam liber phisice, qui et herbarium dicitur, quia ibi herbe notentur, et hic buteo -nis, idest iuvenis, et burrus -a -um idest ruber -bra -um vel niger, et bussus idest pinguis, obesus.