B 102
[1] BUBINO -as est menstruo sanguine inquinare, sicut bulbitare est puerili sanguine inquinare, et sunt activa, sed ponuntur quandoque absolute et passive, ut 'bubinat' vel 'bulbitat', idest tali sanguine inquinatur, [2] et utrumque componitur cum in et dicitur imbubino et imbulbito, unde Lucilius (1186) 'hec imbubinat, at contra te imbulbitat'; et a bubino hoc bubinarium, sanguis mulieris menstruate, quod et hoc bibinarium invenitur.