A 5
[1] AVEO -ves -vi, idest cupere, et caret supino et est neutrum, quia vox ipsa deficit in passivo, sine qua voce, scilicet passiva, verbum activum non potest esse; unde Lucanus 'omnia Cesar avet'. [2] Inde avidus -a -um, unde avidulus -la -lum, idest aliquantulum avidus, et comparatur avidior -simus, unde avide -dius -sime adverbium, et hec aviditas -tis, [3] et hec avena -ne, quia avide surgat, et inde hec avenula -le diminutivum, et avenco -cas verbum activum, idest avenas eradicare, et per compositionem averunco -cas, similiter avenas evellere; nam runcare dicitur evellere, ex eo et avena compositum est averuncare. [4] Item ab aveo avarus -a -um, quod enim dicitur avarus quasi habens varas, idest curvas, manus, vel avarus quasi avens aurum, ethimologia est, non compositio; et comparatur -rior -simus, et est avarus proprie qui non satiatur, cupidus qui aliena desiderat; unde avare -rius -sime adverbium, et hec avaritia -e, [5] et hic avus, quia eorum sit avere et esse avaros, vel avus ab evo, idest ab antiquitate; unde hic avunculus -li, frater matris, et hec avia -e, patris vel matris mater, et avitus -a -um, quasi ab avo habitus et possessus et ad ipsum pertinens; et ponitur pro antiquo. [6] Avus componitur hic proavus -vi, idest pater avi, quasi prope avum, unde hec proavia -e, eius uxor; abavus proavi pater, quasi longe ab avo, unde hec abavia eius uxor; attavus abavi pater, unde hec attavia eius uxor, tritavus attavi pater, quasi tetravus idest quartus ab avo, unde hec tritavia eius uxor. [7] Nota ergo diligenter ordinem in cognatione: pater, avus, proavus, abavus, attavus et tritavus, quod est ultimum superius nomen cognationis. Familia enim oritur a patre et terminatur in tritavo; postea dicimus maiores. Item pater, filius, nepos quasi natus post filium, pronepos quasi prope nepotem vel porro natus a filio, abnepos quasi longe a nepote, nam seiungitur a nepote medio pronepote, atnepos, trinepos quasi tetranepos, quia post nepotem est quartus in ordine; postea dicimus minores. [8] Item ab aveo hec avis, quia escarum sit cupida, vel dicitur ab a quod est sine et via, quasi sine via, sed potius videtur ethimologia quam compositio; unde hec avicula -le diminutivum, et hic avicularius qui capit aves, et pluraliter hec aviaria, secreta loca silvarum solis avibus adibilia; [9] et componitur hic auceps -cupis, idest aves capiens, et inde aucupor -paris, idest aves capere et ponitur quandoque pro augurati et pro acquirere, unde aucupator, aucupatrix, aucupatio, aucupatus -tus -tui, et hic et hec aucupalis et hoc -le, idest res apta ad aucupandum, et hoc aucupium, idest fortunium, bonus eventus, et etiam ipsum offìcium capiendi aves dicitur aucupium. [10] Item avis componitur hic avigerulus et hec avigerula, qui vel que gerit aves ad vendendum, et hic et hec auspex -cis, idest divinator, ab inspiciendis avibus dictus, [11] unde auspicor -caris, idest divinare, unde auspicator, auspicatrix, auspicatio, auspicatus -tus -tui, et hoc auspicium, idest divinatio vel bonus eventus. Invenitur etiam auspicato positum adverbialiter pro oportune, unde Terentius in Andria (807) haud auspicato huc me appuli'. [12] Item componitur avis cum garrio et dicitur hic et hec augur, qui vel que in garritu avium divinat, unde auguror -aris, idest sic divinare, unde verbalia et hoc augurium -ii, talis divinatio; [13] et cum gustus, et dicitur hic augustus -tus -tui, idest divinatio in gustu avium, et cum gusto -as et dicitur augustus, idest nobilis, illustris, preclarus, exgrex, segregarius, celticus, autenticus, heroicus, quia solis nobilibus ohm licebat gustare aves, et secundum hoc declinatur adiective et comparatur; [14] et nota quod invenitur ave, avete, aveto, avetote, avere pro salvum esse, sicut salve, salvete, salveto, salvetote et salvere; vale, valete, valeto, valetote, valere simi liter; sed vale in recessu, salve et ave in adventu proprie. Item invenitur avieo -es -et, valde defectivum, idest ligare, unde hic et hec autor, idest ligator, sed hoc superius iam expositum est.