Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 39

[1] Hec BASIS est nomen fortissime petre lingua Syrorum, unde basis dicitur fultura columnarum, scilicet quod supponitur illis; basis etiam dicitur extremitas piante; [2] et a basis et leos, quod est populus, dicitur basileos, quod versum in latinum dicitur basileus, idest rex vel imperator, quia est sustentamentum populi, unde basilia et basila idest regina, et basiliscus rex serpentum; [3] et basilica regia, scilicet palatium regis, sed modo per translationem dicitur basilica ecclesia, quia est palatium summi regis regum; [4] et a basilica dicitur basilicanus -a -um, idest palatinus, quod componitur cum sub et dicitur subbasilicanus -a -um; subbasilicani proprie dicuntur qui habitant circa basilicam et sub alis eius; [5] et a basis basilica, herba que et gentiana dicitur, cuius radix dat fortitudinem et sanitatem omnibus utentibus ea; [6] et a basileos basilice, invicte, fortiter. Plautus in Epidico 'ego vel interii basilice'; et hic basilicus iactus in tabula qui fortunatius provenit, unde Plautus: 'iacto basilicum', ' iacit vulturios quatuor'.