Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 25

[1] Hec BARBA dicitur quasi varva a viro, quia virorum sit et non mulierum, et est proprie barba hominum, barbe aliorum animalium, unde barbula diminutivum, et barbatus -a -um, quod et pro sapiente dicitur. Nam olim philosophi in signum sapientie solebant pascere barbam, unde barbatulus -a -um, idest parum barbatus. [2] Item a barba barbarus -a -um, crudelis, incultus, stolidus, et est nomen crudelitatis et austeritatis, unde olim gentes omnes diete sunt barbare preter Grecos et Latinos, unde barbaricus -a -um, et barbaricinus -a -um in eodem sensu, et hec barbaries -ei regio barbarorum, et hec Barbaria dieta est quedam terra, que est iuxta Greciam, propter excellentiam crudelitatis; [3] et a barbarus et mos et fit barbarismus, quasi consuetudo et mos barbarorum, scilicet vitium quod consistit in coniunctione litterarum in sillaba vel sillabarum in dictione vel in earum accentibus, quo vitio barbari solebant maxime uti, et ideo ab eorundem consuetudine habuit nomen; [4] vel componitur barbarismus a barba et rure et more, quasi mos et consuetudo barbarorum ruris, quia enim ruricole utpote inculti et duri et rudes incultas solebant habere barbas; ideo ad eius moris similitudinem barbarismus dicitur vitium in dictione, que non est eulta sua proprietate. [5] Item a barbarus et lexis, quod est sermo, dicitur barbarolexis, idest aliene lingue corruptio, et differt a barbarismo, quia barbarismus est corruptio proprie lingue, ut si Grecus corrumperet grecam, Latinus latinam, sed barbarolexis est corruptio aliene lingue, ut si Grecus corrumperet latinam vel Latinus grecam; confunditur tamen quandoque hec proprietas. [6] Item barbarismus, si est in communi sermone sine ratione, vitium est, et est vitandum; si autem in poemate fìat vel in aliquo prosaico dietamine aliqua rationabili de causa, figura erit, et dicetur metaplasmus. Et a barbarus vel barbarismus barbarizo -as, crudeliter agere vel barbarismum facere, et ut breviter significano eius aperiatur, barbarizare est more barbarorum uti in quacumque re. [7] Item barba componitur cum sterilis et dicitur hic et hec barbasterilis, idest duribuccius, scilicet qui nichil loquitur; et cum tondeo et fit barbitondium, idest tonsura barbe vel locus ubi tondetur. [8] Item a barba barbutus -a -um, qui magnam habet barbam sicut hospitalarii et hyrci, et hic et hec barbetica, qui vel que dat palmas ad percutiendum, et hic barbanus, idest patruus.