Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 13

[1] Hec BALSAMUS arbor, unde hoc balsamum lignum vel fructus vel liquor eius, et componitur cum opos quod est incisio vel caverna vel cortex et dicitur opobalsamum, idest cortex balsami vel liquor manans de incisione corticis per cavernas; cortex enim illius ligni percussus ferreis ungulis per cavernas eximii odoris guttam distillat. [2] Item componitur cum folium et dicitur foliobalsamum, idest folium balsami vel liquor manans de tritis foliis illius. Item componitur cum xilo, quod est lignum, et calo quod est similiter lignum et fìt xilobalsamum vel calobalsamum, idest lignum balsami vel liquor manans de ligno eius trito. [3] Item componitur cum carpos vel xiros, quorum utrumque interpretatur fructus, et fìt carpobalsamum vel xirobalsamum, idest fructus sive semen balsami vel liquor qui fìt ex eius fructu sive semine; [4] multiplex ergo unguentum balsamus profert: primum est et pretiosius aliis quod sponte manat de foliis et illud vocatur balsamum, secundum est carpobalsamum vel xirobalsamum, tertium est opobalsamum, quartum est folio-balsamum, quintum est calobalsamum vel xilobalsamum. Et probatur ita si non sit corruptum balsamum: si feratur in manu contra solem perurit carnem, si non sit corruptum. [5] Et a balsamum balsamatus -a -um, idest balsamo inunctus quod et potest esse participium. Nam balsamo -as est balsamo inungere, et est activum, quod componitur cum in et fìt imbalsamo idest valde balsamo, similiter activum.