Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 375

[1] ASTRUM stella; que tamen sit differentia inter astrum, stellarti et sidus, Deo volente, in sequentibus determinabitur, cum tractabitur de s littera; et dicitur astrum ab Astro phylosopho, qui primus tractavit de astris, vel ab astrum quod grece dicitur stella; [2] inde hic et hec astralis et hoc -le, et astrosus -a -um idest lunaticus, quasi malo sydere natus; [3] et hec Astrea, idest iustitia, quia de celo descendit, unde Ovidius in primo Metamorphoseos (150) 'ultima celestum terras Astrea reliquit', et astreus -a -um, res pertinens ad astrum; [4] et componitur cum nomos, quod est lex, vel norma quod est regula, vel noma quod est nomen, et dicitur astronomus -mi, qui docet legem vel regulam de astris, vel qui nominat ea, unde hec astronomia -e ipsa ars, et astronomicus -a -um. [5] Item componitur astrum cum potens et dicitur hic et hec et hoc astripotens -tis, et cum logos, quod est sermo, et dicitur astrologus -gi, unde hec astrologia scilicet quedam ars pars astronomie et astroloycus -a -um; [6] et ab astrum hoc astrolabium -bii, quoddam instrumentum ipsius artis.