A 374
[1] ARISTOLOGIA herba dicitur quia mulieribus fetis sit optima, et sunt eius due species, quarum una aristologia rotunda dicitur, quia rotundam habeat radicem; [2] altera longa, quia radicem longam habeat cum ramis et foliis longioribus; quam etiam dactalin vocant, quia sit radice digitali et longa.