Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 3

[1] AULA -le, idest domus regia. Inde aulula -le, diminutivum, et aulicus -a -um et aularius -a -um, idest palatinus, quasi aule custos, qui assidue est in aula cum principe, et hoc auleum -i, idest cortina, quia in aula Attali regis Pergameorum primo fuit inventum, vel ideo quia in aulis extendi solet; et hic et hec aularis et hoc -re, et auleus -a -um pro eodem, scilicet aulicus, et auleus -a -um, idest regalis. [2] Item aula dicitur quandoque scrinium in quo res ponuntur, unde Plautus in Aularia 'quadrilibrem aulam auro onustam ego habeo'; unde etiam idem eandem comediam, in qua hoc dixit, Aulariam vel Aululariam, quasi aulariam, vocavit, eo quod in ea mentionem de aula, idest quadam capsella auro piena, faciat. [3] Item aule grece, latine dicitur cannula vel tibia, unde hic aules -is et hic auledus -di, qui cum cannulis cantat, scilicet tibicen, et componitur hic coraules, ille qui cum cannulis canit in choro, et etiam inde aule pluraliter dicuntur fistule organorum per quas elicitur melodia, et inde aulidus -a -um, idest dulcis ad instar soni organi, unde Martianus Capella 'aulideque dulcedinis cantus intonuit'. [4] Et componitur hec pars cum ydor quod est aqua et fìt hec ydraula -le, idest sonus organi vel quoddam genus organorum; unde Martianus 'nec ydraularum organica deerat plenitudo'; et inde ydraulicus -a -um, ut 'ydraulicus sonus', idest dulcis, vel sonus ydraularum. [5] Aula componitur cum ad et fit adulor -aris, verbum deponens, idest assentando blanditi, quod solent facere maxime aulici, vel est compositum ex a et dulos, quod est servitus, eo quod servorum sit adulari; unde verbalia adulator, adulatrix, adulatio et adulatorius -a -um: adulatoria verba, idest piena adulatione; et ab adulator hic adulatorculus, idest parvus adulator; [6] et ab adulor hic adulter -ri, unde hec adultera -re; et quandoque ponitur adiective adulter -a -um, quasi alienum violans thorum vel alienum uterum tenens, vel adulter quasi ad alter, idest ad alterius uxorem accedens: ethimologia est, non compositio. [7] Et inde adulterinus -a -um, qui natus est de adulterio, et hoc adulterium, idest illa prava actio, scilicet illusio alieni coniugii; et est adulterium in nupta, stuprum in virgine vel moniali, incestum in parente vel vidua; et adultero -as verbum activum, unde adulterasco -scis inchoativum et adulteror -aris deponens, idest adulterium committere, unde adulterator, adulteratrix, adulteratio et adulteratorius -a -um. [8] Ponitur quandoque adulterare pro corrumpere et ad malum vertere.