Z 51
ZOROBABEL apud Ebreos ex tribus integris nominibus dicitur esse compositum: zo, iste; ro, magister; babel proprie Babiloniam sonat, et effìcitur nomen Zorobabel, iste magister de Babilone, in Babilone enim ortus est ubi et princeps iudee gentis extitit.