Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

X 7

[1] XEROS, idest siccum, et componitur cum lophos, quod est acervus, et dicitur hic xerolophus, idest siccus acervus sicut eneus vel ligneus; [2] et cum pellis, et dicitur hec xerapellina -ne, idest pellis sive vestis vetus et precisa et detrita, et xerapellinus -a -um, idest vetus, siccus, precisus, detritus: Iuvenalis 'et xerapellinas vestes donaverit ipsi'; [3] et cum Libia, et dicitur Xerolibia vel Xerolibies, sicca Libia, quedam regio Africe est; [4] et cum miron, quod est unguentum, et dicitur xeromirum, siccum unguentum, sed hoc supra distinctum est; sed hic Xeromirra dicitur equus Apollinis. [5] Item componitur cum fagin, quod est comedere et dicitur xerophagus -a -um, idest sicca comedens, unde hec xerophagia -e, siccuscibus, sicca comestio vel abstinentia ciborum humentium, unde et quoddam genus ieiuniorum sic dicitur quia quibusdam siccis escis tunc utantur.