Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 55

[1] UTOR -eris usus, idest usum alicuius rei habere, unde hic usus -sus, et hinc usualis -le, usualiter, usualitas, [2] et usito -as, in usu habere, unde usitatus -a -um, et componitur inusitatus -a -um, et utrumque comparatur. [3] Item ab utor hec usura -e, incrementum pecunie mutuate, ab usu eris debiti dieta, unde usurula et usurella, diminutiva, et usurarius -a -um, et usuro -as, usuram facete, ad usuram dare. [4] Item ab utor utilis -le, et comparatur, unde utiliter -ius -me, et utilitas. Et componitur inutilis -le, perutilis -le, quamutilis -le, ambo pro valde utilis, et omnia comparantur; et nota quod utile ad usum pertinet, aptum vero ad tempus. [5] Item ab utor uter utra utrum utrius utri, idest quis: sed uter proprie dicitur de duobus, quis de pluribus quam duobus, unde uter facit interrogationem de duobus tantum, dividue, ut 'uter istorum legit?', quis de pluribus quam duobus, 'quis istorum trium vel quattuor legit?'; potest tamen et quis dici de duobus, licet et non ita proprie dicatur sicut uter, sed uter numquam dicetur nisi de duobus tantum. [6] Et hinc uterus -ri, proprie mulierum, scilicet locus conceptionis, quia duplex sit et ab utraque se in duas dividat partes, que in diversum diffuse ac replexe circumplicantur, vel dicitur uterus quia interius impleatur fetu. [7] Unde hic uter -tris, vas vinarium, quia aliquid intrinsecus habet ut membra et viscera, sicut uter ventris, et sunt utres proprie de corio. [8] Item ab utero uterinus -a -um, et sunt uterini qui ex eodem utero et diversis patribus sunt geniti, quia uterus tantum mulierum est; et componitur couterinus -a -um, ex eodem utero cum alio progenitus. [9] Item ab uter per compositionem neuter -a -um -trius, idest nec iste nec ille, nullus; et hoc componitur cum ibi et dicitur neutrobi, idest in neutra parte, in neutro loco, quod etiam neutrobique dicitur; Plautus 'neutrobi habeo stabile stabulum'. [10] Item componitur alteruter -tra -um alterutrius, idest alter ex utroque, quodlibet ex duobus. Item componitur vel sillabicatur uterque utraque utrumque utriusque, idest et iste et ille, unus et alter, unde utrimque adverbium, idest ex utraque parte, et utrobique, in utraque parte vel ab utraque parte; et nota quod quodlibet compositum ab uter dicitur tantum de duobus, sicut et uter. [11] Item ab utor usibilis -le, usibiliter; et utensilis -le, ad utendum aptus vel necessarius, unde utensilia dicuntur in domo usibus necessaria, scilicet suppellectilia. [12] Item ab utor vel usus per compositionem usurpo -as, idest contra vel in usum rapere, sive in usu habere; [13] utor componitur abutor -teris, male et contra rationem uti, unde hec abusio -nis, que fit tribus modis, scilicet: contra usum, ut 'mando tibi qualitates' quasi salutes, contra naturam, ut 'cum mulier parit vitulum', et contra nominis ethimologiam vel proprietatem, ut 'a est sillaba'; [14] et abusio licentia poetica, ubi aliquid fit contra hoc quod deberet, et abusivus -a -um; [15] coutor -teris. Et est utor deponens cum suis compositis et producit hanc sillabam, scilicet u.