Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 54

[1] Hec USIA, idest essentia, unde et usia dicitur substantia et proprie compacta ex materia et forma; item usia dicitur quelibet forma, quodlibet accidens, quia quodlibet accidens vere dicitur esse, cum in sua natura et per se intellectum intelligatur invariabile, licet varietur tactu diversorum subiectorum, modo intendendo, modo diminuendo; [2] unde usialis -le, substantialis, usialiter, et hec usiosis -sis, forma, et interpretatur subsistentia, quasi substantia a subsistendo; huiusmodi substantia dicitur forma, quia sub se sistat fluxum materie, sed hec ad philosophiam spectant. [3] Et per compositionem homusion, idest homo consubstantialis patri, sicut Iesus Christus, vel homusion, constans ex anima et corpore vel ex humanitate et essentia divinitatis.