Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 44

[1] VOCO -as, appellare, unde vocativus -a -um, ad vocandum aptus vel vocationem designans, et hec vox -cis, unde vocalis -le, vocaliter, vocalitas, et hec vocalis, littera que per se vocem facit; [2] et componitur cum semus -a -um et dicitur semivocalis -le, semivocaliter, semivocalitas, quasi sema et imperfecta vocalis. [3] Vox componitur equivocus -a -um, quod una voce plura significat, univocus -a -um, quod una voce tantum unum significat, multivocus -a -um, idest sinonimus. [4] Item a voco vocito -as frequentativum, et componitur advocito -as; [5] voco componitur advoco -as, ad se vocare, convoco -as, evoco -as, extra vocare, invoco -as, in auxilium vocare: advocatur patrocinium daturus, invocatur prestaturus auxilium, evocatur prebiturus obsequium; provoco -as, irritare; [6] revoco -as, unde revocabilis -le, revocabiliter, et componitur irrevocabilis -le, irrevocabiliter; sevoco -as, seorsum vocare. Voco et eius composita activa sunt et corripiunt vo-.