U 42
[1] UNGUO -is -xi unctum, unde hoc unguentum, et hoc unguen -nis, in eodem sensu, et hinc unguentarius -a -um, ad unguentum pertinens vel unguentum faciens vel vendens; et unguento -as, unguento inungere. [2] Item ab unguo hec axungia, unctum porci, quod etiam anxungia dicitur ab ango -is, unde axungiarius -a -um, ad axungiam pertinens vel axungiam vendens; et axungio -as, axungia ungere vel axungiam prebere, et componitur exaxungio -as, axungiam auferre. [3] Item ab unguo hoc inguen -nis, pars corporis iuxta pudenda, sic dieta ab unctione. [4] Item ab unguo hic unguis -guis, unde hec ungula: et est unguis hominum et avium, ungula aliorum animalium, et dicitur unguis quia eo solemus ungere. Item ungula dicitur genus tormenti quia effodiat, idem et fìdicula, quia hoc rei torquentur in eculeo, ut fides inveniatur. [5] Item ab ungula ungulatus -a -um, et hic ungulus, anulus gemmatus, quia sicut ungula carni ita gemma anulo accingitur. [6] Item ab unguo hec unctura -re, et unctus -a -um, et comparatur; et hoc unctum, et uncto -as frequentativum, a quo unctito -as aliud frequentativum. [7] Item ab unguo hec uxor, quasi unxior: antiquitus enim nubentes puelle inunguebantur crismate vel veniebant ad limen mariti et postes antequam ingrederentur ornabant laneis vitis et oleo unguebant; et inde diete sunt uxores, quasi unxiores, que ideo vitabant limen calcare, quia illic ianue et coeant et separentur. [8] Tribus de causis ducitur uxor: causa prolis, causa adiutorii et causa incontinentie; in eligenda uxore IIII res impellunt hominem ad amorem: pulcritudo, genus, divitie, mores; sed mores melius queruntur, sed modo contrarium fìt. Similiter in eligendo marito IIII solent considerari: virtus, genus, pulcritudo, sapientia. [9] Et ab uxor uxorius -a -um, ad uxorem pertinens vel uxori deditus et voluntati uxoris ex toto subditus; et uxoro -as, uxori coniungere. [10] Item unguo componitur adunguo -is, inunguo, perunguo. [11] Unguo et eius composita activa sunt et faciunt preteritum in -xi et supinum in unctum; item nota quod unguo in prima persona habet u post g, et -o conversa in -is deberet facete secunda persona 'unguis' ut post g esset u, sed quia esset concidentia inter nomen unguis et secundam personam huius verbi si diceretur 'unguis', ideo, propter concidentiam vitandam, subtrahitur u et a secunda persona et ab omnibus illis que formantur a secunda, et dicitur ungis ungit; unde in derivativis est controversia: nam quidam dicunt ungentum et ungen sine u, quidam unguentum et unguen per u, sed si ista derivantur a prima persona possunt habere u post g, si vero deriventur a secunda persona debent esse sine u post g, et hoc est rectius.