Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 40

[1] UMBRA est aer carens sole, sic dieta quia fìat cum solis radiis aliquid obicitur; unde hec umbella diminutivum, et umbraticus -a -um, et umbratilis -le, umbratiliter, et hoc umbraculum, et umbrosus -a -um, et comparatur, unde hec umbrositas. [2] Item ab umbra hic umbilicus, medius locus corporis, quia sit umbra ilium; et hinc umbo -nis dicitur locus vel pars in medio clipei a quo pendet, quia ex eo infantes in utero pendent et ex eo etiam nutriuntur, unde et dicitur umbo quasi umbilicus. [3] Item ab umbra umbro -as, obscurare, cooperire, et componitur adumbro -as, valde umbrare, inumbro -as, contra umbrare vel valde, obumbro -as, undique umbrare. Umbro et eius composita sunt activa.