U 25
[1] VIEO -es -evi vietum, idest vincire, ligare, unde vietus -a -um, incurvus et quasi ligatus vel vietus vel vita tritus, vel, ut diximus, a via, quasi itinere factus curvus. [2] Et hic et hec vates -tis, sacerdos: quandoque sic dicitur poeta, quandoque propheta divinus, et dicebantur vates poete, quia metra ligarent pedibus et sillabis et verba modis connecterent, et etiam per furorem divini eodem erant nomine, quia ipsi quoque plura versibus efferebant; vel vates a vi mentis dicti sunt vel a video, quia futura videbant. [3] Et inde per compositionem vaticinor -aris, idest divinare, unde hoc vaticinium, idest divinatio; et hic Vaticinus -ni, deus paganorum; item vates componitur vaticanus -a -um, et vatidicus -a -um, propheticus. [4] Item vieo componitur avieo -es, idest alligare, valde ligare; unde hic et hec autor, idest ligator, sed hoc in principio huius operis distinximus. Vieo neutrum est solo defectu.