Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 23

[1] VESTIO -is -ivi -itum, induere, unde hic vestitus -tus, et intelligitur latius cultus quam vestitus; item habitus ad naturam pertinet, cultus ad homines. [2] Et hoc vestimentum, et hec vestis, unde hoc vestiarium, locus ubi vestes reponuntur vel ubi induuntur, et hic vestiarius, qui preest vestibus, et hic vestigarius -garii: vestigarii a veste dicti sunt, scilicet qui preerant vestibus imperialibus in textrinis. [3] Vestis componitur hec vestiplica -ce, mulier que vestes plicat; et hic et hec vesticeps -cipis, iuvenis qui barbam iam habere cepit, et componitur investiceps, qui barba nondum vestitur, [4] qui etiam investis dicitur, quasi sine veste, idest barba; sed mulier investis dicitur vel sine barba inferiori vel sine veste, quia nondum habet stolam, quod est signum maritalis coniunctionis, Macrobius De Saturnalibus 'Romani pueros et puellas investes camillos et camillas preministros flaminum et flaminicarum'. [5] Item a vestio hec Vesta -e, quedam dea, scilicet terra, quia vestiatur herbis et variis aliis rebus, vel Vesta componitur a vi et stando, quia sua vi stet; unde hic et hec vestalis -le; [6] et hoc vestibulum, scilicet exterior pars domus, sicut porticus, quia est Veste consecratum, vel quia vestibulum prius fuit factum in tempio Veste, vel quia in illa parte templi solet esse imago eius, quasi Veste sedibulum, vel quasi Veste stabulum; [7] vel dicitur a vestio -is, quia vestiat domum, vel proprie sic dicitur porticus in qua vestimur; vel componitur a ve-, quod est sine, et sto, quasi sine statione vel quia introeuntes non stant in illa parte, neque morantur, sed transeunt in interiorem partem domus. [8] Item a vestis et ago hoc vestigium, signum pedis prima pianta expressum, sic dictum quia vie precurrentium vestigiis vestigentur, scilicet agnoscantur, unde et sepe vestigium dicitur signum; [9] et inde vestigio -as, vestigiis inquirere, et per sincopam vestigo -as, inquirere, explorare, et dicitur vestigare quasi vestem agere, et vestigium quasi vestis actio, quia cum imus vestes pedibus movemus; et componitur investigo -as, inquirere, et est activum cum suis compositis; vestigium componitur evestigio, idest cito. [10] Vestio componitur convestio, devestio -is, vestes auferre, et est contrarium ad investire; investio -is, revestio -is, et est activum cum suis compositis; [ir] et nota quod vestibus gentes quedam dignoscuntur, sicut et lingua: nam propria vestis est Parthis sarabare, Gallis linne, Germanis renones, Hyspanis stringes, Sardis mastruce.