Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 3

[1] VAGOR -aris, spatiari, errare, huc et illuc discurrere; unde vagabundus -a -um, et vagus -a -um; quod autem dicitur vagus quasi a via actus, et vagati a via agi, idest sine via, vel vagari quasi vacuum agi, ethimologia est, non compositio; et comparatur. [2] Unde hec vagitas -tis, et vagulus -a -um, aliquantulum vagus; unde hec vagula dicitur iuvenca que vagatur per campum, et hic vagulus, anulus quia vagatur in digito; [3] et hec vanga, quoddam genus fossorii, quia vagando fodit. Vagus componitur pervagus -a -um, valde vagus. [4] Item a vagus vagio -is -givi, fiere, plorare, et est proprie infantium in cunis adhuc existentium, unde vagitus -tus, ipse clamor infantium, et vagito -as frequentativum, frequenter vel violenter vagire, et Vagiticanus, deus infantium. [5] Item a vagor vagurio -is, idest per otium vagari; et hic vagecra ebrayce, levita grece, ministerialis latine; item a vagor vagius -a -um, qui genibus iunctis ambulat. [6] Vagor componitur convagor -aris, devagor, et divagor, valde vel deorsum, diversis modis vel in diversas partes vagari vel a vagatione cessare; evagor, extra vagari, extra ire; [7] girovagor -aris, circumcirca vagari, unde girovagus -a -um, erroneus, et pervagor. Vagor et eius composita deponentia sunt et corripiunt hanc sillabam, scilicet va-, similiter vagio cum suis compositis neutrum est et producit hanc sillabam, scilicet va-.