Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

T 163

[1] TRIBUO -is -ui -butum, idest donare, dare, conferre, largiri, unde hoc tributum, et hinc tributarius -a -um. [2] Item a tribuo hic tribunus, quia militibus vel plebi iura vel opem tribuat, unde tribunicius -a -um, et hic et hec tribunalis -le; [3] et hoc tribunal vel tribunale, sedes tribuni vel locus in alto constitutus unde universi audire possint, et dicitur sic quia inde a sacerdote precepta vivendi tribuuntur; vel a tribus sic dicitur quia tribus illuc convocantur; et hic tribunatus -tus, eius dignitas. [4] Vel dicitur tributum et tribunus a tribus, quia per singulas tribus tributum exigebatur, sicut nunc per singula territoria, et cui persolvebatur tribunus dicebatur. [5] Tribuo componitur attribuo -is, contribuo -is; distribuo -is, dividere diversis diversa vel diversis diversa tribuere, distributivus -a -um, et distributim: distribuimus ordines, attribuimus officia, tribuimus dum aliquid damus; [6] retribuo -is, rependere. Tribuo et eius composita activa sunt.