T 108
[1] TIMO grece, latine dicitur flos vel floreo, unde hoc timum generaliter dicitur flos, specialiter tamen quedam herba dicitur timum, et eius flos timum vel timus, quia talis flos valde redoleat; [2] et hinc hoc timiama -tis, quedam herba vel species valde redolens, qua in quibusdam locis utuntur loco incensi. Unde hoc timiamaterium, turibulum quod et epitimum dicitur ab epi et timum vel timiama, et timiamaticus -a -um. [3] Item a timo hic timallus, quidam piscis quia flagrat sicut flos, unde timallinus -a -um; [4] item a timo timinus -a -um, idest floridus vel dulcis et suavis, unde et timinum dicitur mei suave et odoriferum. [5] Et hic Timeus, liber Platonis quasi floridus vel quasi flosculus, quia ibi flosculi totius philosophie comprehenduntur, vel sic dictus est a discipulo quodam Platonis, Timeo nomine; vel timo sive timos grece, latine dicitur mens, inde Timeus liber Platonis, quia ibi multa de divina mente continentur. [6] Timo quod est mens componitur cum ab et mutata b in u dicitur autumo -as, idest affirmare, putare, credere, quasi a mente sic habere credere, unde hec autuma -me, idest existimatio, et est activum. [7] Item timo componitur cum ex et dicitur extimo -as, idest appretiari vel putare, quasi ex mente sic habere; et hoc item componitur cum ex et dicitur existimo -as, idest putare, unde hec existimatio, putatio, vel illese dignitatis status fama et moribus adquisitus; et sunt activa. [8] Item timo componitur cum in et dicitur intimo -as, idest in mentem inculcare, immittere, indicare, notificare; [9] item componitur cum en quod est in, vel ena quod est unitas, et dicitur hoc entimema -tis, quoddam genus argumentationis scilicet festinata conclusio, et dicitur sic quasi in mente unicum, quia in entimemate unum ex uno infertur; vel componitur ab en et timos et monos, quod est unum.