T 87
[1] TESTOR -aris, testamentum facete, et testari idest testificati, testimonium dare, et testari idest iurare vel coniurare vel in testem adducete vel rogare; unde testabilis -le, qui testari potest, scilicet testimonium facere vel testamentum, et componitur intestabilis -le, qui non est dignus ut in testem recipiatur vel ut testamentum faciat. [2] Item a testor testatus -a -um, et componitur intestatus -a -um, qui non facit testamentum, et componitur abintestato adverbium, idest sine testamento, ut 'ille mortuus est abintestato', idest sine testamento. [3] Item a testor hic et hec testis -tis, quia testatur vel quia testationi, idest confirmationi testamenti, solet adhiberi, unde hic testiculus diminutivum; testiculi etiam in viro dicuntur quia testantur hominem marem esse vel ideo dicuntur a testibus, quia duo sunt et testium numerus a duobus incipit, nam vox unius, vox nullius. [4] Unde testicularis -re, testiculosus -a -um, et testiculatus -a -um, qui magnos habet testiculos, et testiculo -as, testiculos dare vel testiculis percutere; [5] et componitur detesticulo -as, et etesticulo -as, idest testiculos auferre vel valde testiculare, et est activum cum suis compositis. [6] Item a testis hoc testimonium, unde testimonialis -le, et testimonio -as, confirmare testimonio. [7] Item a testor vel testis hoc testamentum, quia testibus est scripta et confirmata voluntas, vel quia non valet nisi post testatoris monumentum, idest mortem, unde testamentalis -le; et testamentor -aris, idest testamentum facete. [8] Testis componitur testifìcor -aris, idest testem facere vel teste confirmare; [9] testor componitur cum anti, quod est contra, et dicitur antestor -aris, idest contra testati, idest testimonium perhibere, et est absolutum, ut si dicatur 'ille negat se hoc fecisse et ego antestor', si vero dicatur 'ego antestor illum' idem est quod 'illum testem contradico'; vel componitur ab ante et dicitur antestari, idest ante iudices stare pro teste vel primo testari vel ante iudices et testes statuere. [10] Attestor -aris, simul testari; detestor -aris, valde testari, deierare, vel execrari, maledicere, abominati, unde detestabilis -le; [11] protestor -aris, obtestor -aris, undique vel ob aliquid vel contra testari. Testor deponens est cum suis compositis.