Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

T 84

[1] TESSERON vel tessera grece, latine dicitur quattuor, et componitur cum dia, quod est de, et dicitur diatesseron, idest de quattuor consonantia, [2] et cum decas, quod est X, et dicitur hec tesseresdecas -cadis, idest XIIII, unde invenitur quod Mattheus distinxit generationes quas connumerat in Evangelii principio in tres tesseresdecades, idest in ter XIIII; unde Tesseresdecatite dicti sunt quidam heretici, quia quarta decima luna pasca cum Iudeis observandum contendunt.