T 67
[1] TEMNO -nis tempsi temptum, vilipendere, depretiari, et componitur contemno -is contempsi, unde hic contemptus -tus, et hinc contemptuosus -a -um. [2] Item a contemno contemptibilis -le, contemptibiliter, contemptibilitas, quasi contemptui habilis. Temno et eius composita sunt activa et faciunt preteritimi in -psi et supinum in -ptum, et notandum quod temno non habet p in presenti, sed est ibi m ante n.