T 56
[1] THECA -ce grece, latine positio, repositorium, quodcumque sit, quia ibi reponatur aliquid; vel teca quasi tega a tego, quia aliquid receptum tegat, c pro g posita. [2] Et componitur cum aurum et dicitur hic thesaurus vel aurum repositum vel locus ubi aurum reponitur, unde thesaurarius -a -um, et hic thesaurarius, qui thesaurum habet in sui custodia, et hec thesauraria -e, eius dignitas; et thesauro -as, facere thesaurum et congregare. [3] Item componitur cum ciros et biblus, et dicitur hec ciroteca, et hec biblioteca, sed hec superius distincta sunt, sicut et ypoteca. [4] Item componitur cum apo, quod est re, et dicitur hec apoteca, idest repositorium vel reconditorium, quia in his homines elaboratas fruges reponunt, unde apotecarius -rii, qui custodit apotecam vel mercator, et apotecarius -a -um, ad apotecam pertinens. [5] Item componitur cum en, quod est in, et dicitur hec enteca, idest reposite rei copiosa sub-stantia quasi in teca reposita; vel enteca, idest peculium vel proprium, unde entecarius -a -um, et hic entecarius, idest negotiator. Et nota quod teca si est latinum a tego caret aspiratione, si vero est grecum habet aspirationem in prima sillaba.