T 49
[1] TAU, quedam littera hebrea quam nos t dicimus, nam a tau dicunt Greci theta et a theta nos dicimus t; [2] et tau dicitur esse adverbium admirantis, unde tauma -tis, idest admiratio vel miraculum, et hec taumantias -e, arcus celestis ab admiratione et stupore admirantium dictus, vel Taumantias quia fuit fìlia Taumantis.