Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 333

[1] STROPHOS vel trophos grece, latine dicitur conversio, unde hoc strophyum, cingulum et proprie aureum cum gemmis, quia a posteriori parte convertitur anterius. [2] Et hec Strophas.-adis, quedam insula: cum enim Zetus et Calais fugassent Arpias usque ad quasdam insulas, inde conversi sunt retro, a qua conversione ille insule diete sunt Strophades; in quibus insulis quia Arpie remanserunt et ibi plurimum abundant, ideo Arpie diete sunt Strophalides a Strophadibus. [3] Item a strophos hic strophus, deceptor, impostor, fraudator, et hec stropha -phe, retorta sententia, argumentatio varia, fraus, deceptio, nequitia, calliditas, impostura, unde hec strophula -le diminutivum, et stropharius -a -um, fraudulentus, callidus, impostor, versutus. [4] Item stropha dicitur conversio simplex in cantilenis, et componitur antistropha, idest contra conversionem simplicem: stropha est cum fìt mutatio de responsorio ad versum ubi est quedam conversio mutate melodie prioris; antistropha est quando, finito versu, reincipitur ipsum responsorium vel eius medietas. [5] Unde cantus ymnorum inventus est per stropham et antistropham ad sonum firmamenti notandum et planetarum, qui contra celi conversionem volvuntur; unde quidam cantus solebant esse in ecclesia, quos vocabant trophos; unde Macrobius 'In ipsis etiam ymnis deorum per stropham et antistropham metra canoris versibus adhibebantur, ut per stropham rectus orbis stelliferi motus, per antistropham diversus vagorum regressus predicaretur'. [6] Item a stropha hoc stroma, opus varie contextum, unde hoc stromacium, cingulum varie contextum cum gemmis. [7] Item a strophos vel trophos hoc tropheum, spolium ab hoste in fugam converso ereptum; et tropheum, Victoria de hoste in fugam converso, et exultatio et letitia et honor qui dabatur alicui propter hostem in fugam conversum, et erat talis honor, quod totus populus ei exibat obviam et cum letitia eum introducebant in civitatem. [8] Et hinc trophus, quidam cantus in ecclesia a conversione sic dictus. [9] Strophos componitur cum apo, quod est de vel prevel re-, et dicitur hic apostrophus, idest virgula, regula, quasi pars circuii dextra ad summam litteram posita in his dictionibus in fine, tribunal' et Pirrin', viden', qua nota ostenditur deesse in sermone ultima vocalis, ut tribunal pro tribunale, Pirrin pro Pirrine, et ad hoc ostendendum ibi ponitur, vel ideo ut notetur ibi accentus debere poni in fine, vel ideo ut denotetur ultima consonans, cui subtracta est vocalis, recurvari et apostrophari, idest converti et reverti ad precedentem vocalem, unde et apostrophus dicitur. [10] Et ex eisdem componitur hec apostrophe -phes, et conversa e in a dicitur hec apostropha, idest directio vel conversio sermonis ad aliquem, et proprie ad aliquem absentem quasi presentem, unde apostropho -as, dirigere vel convertere sermonem ad aliquem. [11] Item strophos componitur et dicitur monostrophos, distrophos, tetrastrophos, unde invenitur 'hec oda est monostrophos, hec distrophos, hec tetrastrophos': mono-strophos dicitur oda illa que tantum unam metri varietatem habet, sed distrophos dicitur illa oda que semper in secundo versu repetit metri varietatem, tetrastrophos que in quarto.