Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 332

[1] STRINGO -gis -xi strictum, unde hec strictura -e, scintilla que prosilit ab igne vel a ferro calido; et hec stringiria -e vel strangiria, constrictio urine; [2] et hec strigula, scafa, et hoc strigium, genus vesti-menti, et strigmentum, ramentum, immunditia, et hec strigula, genus piscis, et hic strigularius, rasor lignorum; [3] et hec strignos, quedam herba, scilicet uva lupina, que latine dicitur herba salutaris, quia dolorem capitis et stomaci incendium mitiget, idem et uva lupina, quia semen eius uve simile sit. [4] Item a stringo strictim, et hec strica, tunica; et strice quedam monstra dicuntur, et dicuntur ex hominibus fieri, ad multa enim latrocinia figure sceleratorum mutantur, et sive magicis cantibus, sive herbarum veneficio, totis corporibus in feras transeunt. [5] Stringo componitur astringo -is, constringo -is, distringo -is, diversis modis stringere, unde districtus -a -um, severus et asper, austerus, et comparatur; et distringere ampliare, stricturam removere vel leviter tangere; [6] exstringo -is, extra vel valde stringere vel a strictura removere, instringo -is, perstringo -is, perfecte stringere, leviter tangere, summatim dicere. [7] Prestringo -is, valde vel ante stringere, unde hoc prestigium, quedam species magice artis, scilicet humanorum sensuum illusio, et dicitur prestigium a prestringendo, quia aciem oculorum prestringit: secundum prestigium incredibiles rerum mutationes videntur fieri, ut terre cumulus videtur castrum, lapillus talentum, seges cohors militum galeata; vel componitur prestigium a pre et stige, quia quedam stigialia sacra pre, idest ante, faciunt; hanc speciem artis magice dicitur invenisse Mercurius; [8] unde prestigiosus -a -um, et prestigialis -le, et prestigio -as, ludificare, prestigio aciem oculorum obscurare. [9] Obstringo -is, undique vel contra stringere; unde hic obstrigillus -li, quoddam genus calciamenti, et sunt obstrigilli qui per plantas consuti sunt et ex superiori parte corrigia trahitur ut constringantur, unde et nominantur; [10] restringo -is, iterum vel retro stringere vel ampliare et a strictura removere; substringo -is, subtus vel post vel parum vel susum stringere. Stringo et eius composita activa sunt et faciunt preteritum in strinxi et supinum in strictum.