Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 331

[1] STRIDEO -es vel strido -is -dui, sed frequentius stridi, idest fortiter sonare, dentes concutere, frendere, unde stridor -ris, et inde stridorosus -a -um, stridore plenus, et stridulus -a -um, sonorus; [2] et hec strigilis -lis, patella, et instrumentum quo pueri furantur uvas et ficus, et instrumentum quo equi mundantur, quod potest derivari a tergeo -es; et instrumentum quo caro mundatur et sudor corporis eraditur, quod et strigil dicitur per apocopam. [3] Item a strido hec strix -gis, nocturna avis de sono vocis dieta: quando enim clamat stridet; hec avis vulgo ama dicitur ab amando parvulos, unde et lac prebere fertur nascentibus. Strido et strideo cum suis compositis, si qua habent, neutra sunt et faciunt preterita in -di et quandoque in -dui, sed raro, et carent supino et producunt hanc sillabam stri-.