Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 327

[1] Hic STURA -e, quidam fluvius Hyspanie; et componitur cum ad, quod est iuxta, et dicitur Astur -uris, quidam populus Hyspanie, quia circa fluvium Sturam habitet, unde hec Asturia -e, regio eorum et civitas, unde asturiensis -e. [2] Item astur dicitur quedam avis, quia apud illam gentem abundet, vel ab ave et sterno. Item ab astur hic asturco -nis, idest dextrarius, quia apud illam gentem huiusmodi equi abundant, vel componitur ab asta et sterno, quia sternat cum astis; [3] unde legitur in Suetonio quod Iulius Cesar, paucis diebus antequam occideretur, somniavit quod, in stabulis descendens, asturconem suum aureum caput habere videbat; et in Rethorica 'detur locus asturconi ut coragium paretur', ubi legitur et 'austurconi'; [4] et est asturco accipiter vel astur ab ave et sterno, quia sternat aves.