Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 322

[1] STOLON vel stolos grece, latine dicitur missio, unde hec stolia, idest missio; [2] et hec stola -e, matronale operimentum quod, cooperto capite et dextra scapula, a dextro latere in levum humerum mittitur, unde et sic dicitur quia supra mittatur; [3] idem et ricinium latino nomine dicitur, quia dimidia eius pars retro reicitur, quod vulgo mavortem dicunt, quasi Martem, signum enim maritalis dignitatis et potestatis in eo est: 'caput enim mulieris vir' est, inde et super mulieris caput est; [4] unde stolatus -a -um, stola ornatus, et stolo -as, idest stola ornare. [5] Stolon componitur cum pre et dicitur prestolor -aris, deponens, idest expectare; proprie ille dicitur prestolari qui premissus expectat, licet generaliter ponatur pro expectare. Sed cum prestolor producat penultimam, mirum videtur si componatur a stolon, cum epistula, ab eodem compositum, penultimam corripiat; [6] ideo alii dicunt quod componitur a presto et olim, quia qui prestolatur alium expectat eum dum presto est. Et nota quod prestolor in eodem sensu construitur cum accusativo et dativo: idem est 'prestolor tibi' quod 'prestolor te'. [7] Item stolon componitur cum epi, quod est supra, unde epistula, quasi supra missio, quia supra intentionem mittentis gerit officium nuntii, unde epistularis -re; et hoc epistulare -ris, et hoc epistularium, liber epistularum, et hic et hec epitaphista -e, idest epistularum scriptor. [8] Item a stolon hic stolon vel stolo -nis, idest frutex vel radix vel truncus arboris. [9] Item stolos componitur cum apo, quod est de vel re-, et dicitur hic apostolus, idest missus, et dicitur apostolus quasi demissus, idest de celo vel a deo missus: apostolus grece, lisam ebrayce, missus latine; unde hic apostolatus -tus, officium vel dignitas apostoli, et apostolicus -a -um, et hic apostolicus pro papa; [10] et Apostolici dicti sunt quidam heretici, quia nichil possidentes proprium, non recipiunt eos qui aliquo in hoc mundo utuntur; et apostolaris -re; apostolus componitur coapostolus, idest simul cum alio apostolus. [11] Item stolos componitur cum apo et dicitur hic et hec apostata -e, perversus, renuntiatus, refuga, retromissus, proprie ille dicitur apostata qui primo bene agit, sed postea pervertitur et male agendo retro abit, unde videtur componi ab apo et stans, quasi retro stans, vel, ut dicunt, derivatur ab apostolus per contrarium, vel ab appostus -a -um, quod est perversus et contrarius, et fìt ab appono; [12] unde apostaticus -a -um, perversus, et apostasia -e, renuntiatio, retro ad malum itio, et apostato -as, retro abire a bono, perverti, perverse agere, unde in Libro Sapientie 'vinum apostatare facit etiam sapientes'.