Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 287

[1] SPIRO -as -vi, idest spiritum vel vitam ducere vel suspirare vel flare vel olere sive redolere, unde hoc spiramen -nis, et hoc spiramentum, [2] et hoc spiraculum, idest aditus vel foramen vel aliquid aliud per quod spiratur, unde et spiracula dicuntur omnia loca pestiferi spiritus, que Greci paronia vocant vel acharotea; et spiracula dicuntur loca quibus terra spiritum edit; [3] et spirativus -a -um, quod facile inspiratur, et spirabilis -e, spirabiliter, habilis ad spirandum vel per quod inspiratur. [4] Item a spiro hic spiritus -tus, idest flatus vel angelus vel anima, quia facit spirare vel quia spirat in corpore; Priscianus tamen videtur velie quod a spiritus derivetur spiro -as. [5] Et a spiritus spiritualis -e, spiritualiter, ad spiritum pertinens, et per sincopam spiritalis -e, spiritaliter; et, licet videantur idem designare, tamen differunt, quia spiritualia ad spiritum pertinent generaliter, sive bonum sive malum, sed spiritalia sunt bona, scilicet que spectant ad salutem, ad vitam eternam. [6] Spiro componitur aspiro -as, anelare, conari devenire vel valde spirare vel favere, et est tractum a ventis, quia quando flant et spirant nautis favent; Ovidius Metamorphoseos (1, 3) 'aspirate meis'; [7] conspiro -as, simul spirare vel coniurare, unde conspirator, conspiratio; exspiro -as, idest mori, extra spiritum emittere, inspiro -as, spirando immittere, instinguere, respiro -as, retro vel iterum spirare vel quiescere, pausare a labore; [8] suspiro -as, sursum spirare vel a sub spiritum ducere, unde hoc suspirium, et hinc suspiriosus -a -um. Spiro et eius composita neutra sunt, preter inspiro pro instinguere quod est activum, et omnia producunt hanc sillabam spi-, [9] Item spiro componitur cum dromos, quod est curvimi, et dicitur hoc spidromum, idest locus post domum secretus, situs ad requisita nature; idem dicitur ypodromus.