Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 271

[1] Hoc SCUS indeclinabile, idest rotundum vel rotunditas, unde hec scuta -te, idest forma rotunda, et hinc scutula -e, monile rotundum ex auro vel argento, unde scutulatus -a -um, scutula ornatus vel scutulam possidens, vel qui habet in se orbes in similitudinem scutularum, sicut quedam vestis et quedam animalia, unde scutulatus dicitur equus habens candidos orbes. [2] Item a scuta hec scutomia -e, et accepit nomen ab accidenti quia repentinas tenebras ingerat oculis cum vertigine capitis, unde scutomicus -a -um et scutomiatus -a -um, talem infìrmitatem patiens. [3] Item a scuta hoc scutum, quia rotundum solebat esse, vel scutum ab excutio -tis, quia a se excutiat ictum telorum, unde scutulum diminutivum, et scutatus -a -um, scutum habens vel scuto ornatus vel armatus vel instructus, et hic scutarius, qui facit scuta; [4] et hec scutica, lorum cum quo verberantur pueri, ancille, servi, propter rotunditatem corrigiarum sic dicitur. [5] Item a scus vel scuta hec scutella -le, quia rotunda est, unde scutellula diminutivum, et scutellarius -a -um, et hic scutellarius, qui facit vel vendit scutellas, et hoc scutellarium, locus ubi reponuntur scutelle. [6] Item a scus hic discus, idest scutella que olirti et scus dicebatur, sicut et discus a rotunditate, sed nunc discus dicitur quia det escas, idest apponat, vel potius est ethimologia, discus quasi dans escas, unde hic disculus diminutivum, et discumbens, ad discum sedens. [7] Et nota quod discus proprie est scutella et non mensa, licet pro ea ponatur quandoque per metonomiam: hec dico propter vulgarem quorundam pravitatem, quibus potius 'magna fons' vulgariter quam 'lucidus fons' regulariter sitim sepe restinguit. Et a discus dictus est discus, ludus plumbee scutelle, et ipsa plumbea scutella, quia facta erat ad similitudinem scutelle et in aerem proiciebatur, qui ludus nunc dicitur ludus proiciendi lapidem; unde Oratius (ars 380) 'indoctusque pile discive trochive quiescit'; idem alibi (sai. 2, 2, 13; carm. 1, 8, 11).