S 191
[1] SOMNUS -ni, ipsa quies in dormiendo et diffìnitur sic: somnus est quies animalium virtutum cum intensione naturalium; animales virtutes dicuntur quinque sensus et ratio et intellectus, sed naturales virtutes dicuntur appetitiva, retentiva, digestiva et expulsiva, sed in somno quiescunt animales virtutes. Cum enim dormit homo, melior fit digestio et melius mutatur cibus, tunc enim homo nec videt, nec audit, nec discernit, nec intelligit, sed naturales virtutes tunc intenduntur, scilicet digestiva etc. [2] Unde hic somnulus et somnellus et somniculus, omnia diminutiva; [3] et somniculosus, somno plenus, et comparatur, unde somniculose -ius -me adverbium, et hec somniculositas -tis; Plautus in Amphitrione 'non soleo ego somniculose heri imperia sequi'. Item a somnus somnosus -a -um, somno plenus, et comparatur. [4] Et hoc somnium -nii, quod videtur in somno; et nota quod somnium quandoque large accipitur, ita quod sit genus omnium somniorum, aliquando vero pro specie somnii. Sunt enim quinque species vel modi somniandi, quorum duo nichil signifìcant, scilicet fantasma sive visum et insomnium; sed tres aliquid signifìcant, scilicet oraculum, visio et somnium. [5] Et est insomnium quotiens ex aliqua cogitatione et cura precedente nascitur aliquod somnium, et componitur ab in et somno, quia tantum est in somno et pariter abvolat et vanescit cum somno, sed cetera que aliquid signifìcant etiam post somnum subsistunt in sua significatione. [6] Fantasma sive visum est cum aliquis in principio somnii videt formas diversas et varias et alienas a natura rerum: in hoc genere continetur ephyaltes, ab epi quod est supra et altes quod est premens, unde ephyaltes quasi supra premens, quia suo pondere videtur gravare et suffocare dormientem. [7] Et nota quod tribus modis a creatore aliquid futurum denuntiatur: aliquando enim per ammonitionem alicuius honeste persone, sicut sui ipsius vel angeli vel sacerdotis, Deus nobis denuntiat quid sit eventurum et quid non, et tunc dicitur oraculum, ut, angelo mediante, denuntiatum est Ioseph (Vulg. Matth. 2, 13) 'surge et accipe puerum'; aliquando videtur dormienti ita contingere in presenti ut eveniet in futurum, et istud appellatur visio. [8] Aliquando Deus futurum denuntiat vel per simile vel per contrarium. Per simile, ut Petro nolenti predicare gentilibus Deus per simile intimavit; videbat enim per somnium vas plenum reptilibus et dicebat sibi vas 'macta et manduca': per reptilia intellexit gentiles, per mactare mortificationem vitiorum, per manducare incorporationem fidei. [9] Per contrarium, ut de Ioseph cui macilente vacce in pratis apparuere opimis, quod fuit future famis indicium. Similiter sepe fletus in somnio significat gaudium et e contrario, et hec species somniandi, que per simile vel per contrarium futura indicat, somnium nuncupatur. [10] Item a somnium somnio -as, in somnio vel per somnium aliquid videre vel perpendere, unde somnito -as, frequentativum per subtractionem -a-, vel derivatur a somnus, et tunc somnitare idest frequenter dormire, dormitare. Somnio activum est cum omnibus suis compositis. [11] Item a somnus somnio -is -vi, verbum neutrum, idest somnum habere, dormitare. [12] Item somnus componitur exsomnis -e, idest extra somnum; Oratius in odis (3, 25, 9) 'exsomnis stupet Euchias'; et insomnis -e, idest sine somno, unde hec insomnia -e, idest vigilia, et hoc insomnium, quod videtur per somnium, et est quedam species somnii, sicut dictum est. [13] Item somnus componitur somnolentus -a -um, piger vel somno plenus, et comparatur, unde somnolente -ius -me adverbium, et hec somnolentia -e; et in eodem sensu et eadem compositione dicitur hic et hec et hoc somnolens -tis et similiter comparatur, unde somnolenter etc. [14] Item somnus componitur cum ob et subtracta m dicitur obsono -as, penultima producta, idest cenare quia cena contra somnum solet sumi; sed licet ita obsonare inveniatur simpliciter pro cenare, proprie tamen obsonare est post cenam, contra somnum aliquid comedere. [15] Unde hoc obsonium, idest cena vel parvus cibus et delicatus qui post cenam contra somnum sumitur, unde quilibet modicus et delicatus cibus inter alios sumptus dicitur obsonium, quod vulgo companaticum dicitur. [16] Item ab obsono hic obsonatus, actus obsonandi vel ipsa cena vel obsonium vel sumptus qui expenditur in cena sive obsonio; et est obsono -as neutrum et secundum antiquos invenitur obsonor -aris deponens in eodem sensu.