S 189
[1] SOLOE, quedam civitas inter Greciam et Barbariam, unde soloensis -se, et hinc soloecensis -e, [2] et hic soloecismus -mi, figura vel vitium quod consistit in incompetenti iunctura dictionum, et est compositum a soloecensis et mos -ris, quasi mos et consuetudo Soloecensium. Cum enim Soloecenses in confinio Grecie et Barbarie siti essent, partim Barbarorum more, partim Grecorum loquentes, linguam habebant confusam; cum enim utramque sibi vellent defendere, utramque corrumpebant. Hii, cum Romam venirent ut linguam latinam addiscerent, eam maxime corrumpebant, unde inolevit consuetudo ut quodlibet vitium in oratione diceretur soloecismus, quasi mos et consuetudo Soloecensium. [3] Vel soloecismus componitur a soloensis et scisma, inde soloecismus quasi scisma, idest divisio, Soloecensium ab aliis, quia per istud vitium loquendi separati erant ab omnibus aliis, sicut enim sapiens sua sapientia manifestatur et ab aliis secernitur, sic stultus sua stultitia manifestatur et ab aliis secernitur et separatur. [4] Et est soloecismus quoddam vitium, quedam figura: si sit soloecismus in communi sermone, vitium est et redarguendum; si vero fìat in dictamine vel in poemate, si sit factum aliqua ratione, figura est et tolerari potest et vocatur tunc scema. [5] Et hinc soloecisticus -a -um, et soloecizo -as, soloecistice loqui, et soloecistico -as in eodem sensu, et derivatur a soloecisticus.