Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 168

[1] Hec SIRIA -e dieta est a quodam indigena; cuius Sirie provincia est Comagena, dieta a nomine Comage urbis, et Fenicia et Palestina; cuius regio est Iudea, ex nomine Iude dieta, ex cuius tribu reges habuit; vel, ut dicunt, Sirim fuit nepos Habraam et Ceture, a cuius nomine Siria dieta est, et antiqui Asirios vocabant quos nunc Siros vocamus. [2] Et a Siria sirus -a -um, et sirius -a -um, unde et sirius lapis dicitur, quia in Siria reperitur; et siriacus -a -um a sirius, unde et siriaca dicitur vitis vel uva, vel quia de Siria ablata est vel quia nigra est. [3] Et hec seria -e, idest olla quasi siria, quia ibi primum facta est, vel dicitur sic a seriis, quia utilis et necessaria, vel a serie quia ordine fìt, vel a sero quia in sero ad ignem ponitur: Terentius 'relevi omnia dolia mea et omnes serias meas'. Unde hec seriola -e diminutivum: Persius 'seriole veteri metuens deradere limum'.