S 142
[1] SINZUGUS -a -um, idest coniunctus vel coniugatus, unde et pronomina dicuntur sinzuga vel siniuga latine, a sin, quod est con-, et zugum vel iugum; unde sinzugia -e, idest coniunctio, unde et proportionalis coniunctio elementorum vel numerorum dicitur sinzugia, et est quedam plana quedam cubica, idest solida, sicut in philosophis aperte disseritur. [2] Sinzugia etiam dicitur si pes extendatur ultra numerum IV sillabarum, unde et sinzugie dicuntur pentasillabi et exasillabi pedes, et hii non sunt pedes, sed appellantur pentasillabi et exasillabi, quia ultra V vel VI sillabas non procedunt, sed apud Grecos dicuntur sinzugie quasi quedam coniunctiones vel declinationes, quia ex quo mensuratio dictionis, que pes est, extenditur ultra numerum IIII sillabarum, non est pes sed sinzugia. [3] Item a sinzugus sinzugo -as, idest coniungere vel coniugare.