S 138
[1] SINGULTIO -tis -tivi, protrahere spiritum et anelitum cum diffìcultate, et deberet facete supinum singultitum, facit autem singultum, unde singulto -as frequentativum, et hic singultus -tus, protractio anelitus cum difficultate, [2] unde singultuosus -a -um, idest singultibus plenus; et singultim adverbium: Oratius (sat. 1, 6, 56) 'singultim pauca locutus'. Singultio et eius composita, si qua habet, neutra sunt.