Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 120

SICOPHANTA, falsus calumniator vel vilium rerum appetitor. Fertur tamen quod apud Grecos sicophanta dicitur ficus comedens, a sicos, quod est ficus, et fagin, quod est comedere, sed hac ratione dictus est sic falsus calumniator: cuidam domino apud Grecos misse sunt ficus, quas latenter quidam suus famulus comedit, et cepit calumniari alium et accusare quod eas comedisset. Tunc dominus precepit aquam calidam bibi ab eo qui comederat ficus; qua bibita statim vomuit ficus, unde postea semper dictus est sicophanta, idest ficus comedens; et quia falso fuerat calumniatus socium comedisse eas, inde inolevit consuetudo ut falsus calumniator diceretur sichophanta.