Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 100

[1] SERENO -as -avi, exilarare, letificare, illuminare, lucidare, [2] unde serenus -a -um, idest letus, ylaris, lucidus, clarus, tranquillus; sed serenum ad celum refertur, tranquillum ad mare; et comparatur; [3] unde hec serenitas -tis et hec serenitudo -nis; [4] et sero -is -vi satum, idest seminare vel plantare, quia sereno celo faciendum est et non per ymbres. [5] Et nota quod sero -ris duplex habet preteritum et duplex supinum, ut sero -vi satum et sero -rui sertum. Sero -vi satum, idest seminare et plantare; hec tamen significano tracta est ab alia: qui enim arbores plantat quodam modo eis seminarium confert, et quia seminatio et plantatio ordine solent esse, ideo sero -vi quandoque ponitur pro ordinare. [6] Item sero -is -rui sertum, idest immittere vel coniungere; invenitur tamen et serui pro ordinavi et pro sevi, scilicet secundum antiquos; [7] et hinc hoc sertum -ti, idest corona de floribus insertis et coniunctis facta; [8] unde hoc sertulum -li diminutivum et sertatus -a -um, idest serto ornatus vel coronatus. [9] Item a sero -rui hec sera -e, fìrmatura hostii, et proprie lignum quod ex transverso obicitur et apponitur hostio; [10] unde hec serula -e diminutivum et sero -as, seram hostio apponere, hostium firmare, claudere; [11] et componitur absero -as, idest aperire; consero -as, idest simul serate; [12] desero -as vel dissero -as, idest valde vel deorsum vel diversis modis serate, vel seram removere et aperire; [13] insero -as, idest valde vel intus serate; obsero -as, idest seram hostio apponere; [14] resero -as, idest iterum serare vel recludere et aperire et quasi retro seram facete et removere; [15] subsero -as, idest subtus serate vel parum vel post vel latenter. Sero -as et eius composita activa sunt et corripiunt hanc sillabam se-. [16] Item a sera -e hoc sero indeclinabile, vel potius est adverbium, licet quandoque ponatur nominaliter, sicut et mane, ut cum dicitur 'obscurum sero, clarum mane'; et dicitur sero a clausis seris: clauditur enim celum sero sicut mane aperitur, unde et nocte dicitur esse celum clausum et die apertum; et ita sero est quasi sera celi; [17] et hinc serus -a -um, idest tardus et extremus, et comparatur, [18] unde sere -ius -me adverbium et hec seritas -tis, idest tarditas, [19] et serotinus -a -um, tardus et tarde veniens vel vespertinus, vel dicitur a sero; [20] et hinc serotino -as, idest tardare, serotinum facete. [21] Item a sero hoc serum -ri, liquor qui defluit de recenti caseo dum premitur. [22] Item a serus serius -a -um, idest utilis et necessarius; Theodulus (ecl. 29) nostro postponas seria ludo'; [23] unde serie adverbium, idest utiliter vel intente, sedulo, studiose, ex animo. [24] Invenitur etiam serio ablativus positus pro isto adverbio; Plautus (Asin. 29) 'die obsecro hercle serio quod te rogem'; et nota: quod serius -a -um dicatur utilis et necessarius tractum est a seris, idest senibus, qui utilibus solent uti et utilia tractare. [25] Item a sero pro ordinare hec series -ei, idest ordo, tenor, unde serio -as, idest ordinare, in ordinem et seriem disponete. [26] Item a sero sevi satio, sationalis -e et hoc semen -nis, quod in agro spargitur ad gignendum fructum, et semen animalium quod spargitur ad gignendum fetum; [27] unde hec sementis -tis, semen frugum vel tempus seminandi vel dea sementis vel ipse actus seminandi, [28] unde sementinus -a -um et semento -as, idest seminare vel sementem facere. [29] Item a semen hoc seminium, idest semen vel cuiusque rei exordium vel lucrum de semine; Plautus in Milite glorioso 'veni datur merces non hoc suo seminio': seminio dixit pro lucro de semine; [30] et hoc seminarium, idest semen vel cuiusque rei exordium vel vas in quo semen ponitur, [31] et seminarius -a -um, ad semen vel seminandum pertinens vel exordialis vel initialis, [32] et hic et hec seminalis -e, et semino -as, et componitur consemino -as, dissemino -as, insemino -as, resemino -as, et est neutrum cum suis compositis. [33] Item a semen hec soror -ris, quasi ab eodem semine; proprie quidem sorores sunt que habent eundem patrem sed diversas matres; e contrario germane que habent eandem matrem sed diversos patres, quasi ab eadem genitrice manantes; vel soror dicitur a solus, quia sola cum fratribus in sorte agnationis habeatur; [34] unde hec sororcula -e diminutivum et sororius -a -um, ad sororem pertinens, [35] et hic sororius -rii, filius sororis, et sororia, fìlia sororis, et sororius, maritus sororis vel frater uxoris. [36] Item a soror sororisso -as vel sororizo -zas, idest imitari sororis morem, assimilari sorori; [37] et hic socer -eri, pater uxoris, vel potius dicitur a socio -as, quia sociatur et adquiritur per affìnitatem, sicut supra dictum est. [38] Item a soror hic sobrinus -ni, idest fìlius sororis, quasi sororinus; unde hec sobrina, fìlia sororis, quasi sororina; [39] et per compositionem hic consobrinus -ni, cognatus, vel consobrini dicuntur filii duarum sororum vel fratris et sororis, quasi consororini; unde hec consobrina -e. [40] Semen componitur hic seminiverbius, idest seminator verborum, unde hec seminiverbia, verborum seminatrix. [41] Item a sero hic sermo -nis, scilicet oratio remissa cotidiane locutioni finitima: remissa est, idest tenuis, non alta; vel sermo est oratio humili stilo composita, humane locutioni finitima; vel sermo est collocutio unius persone ad aliam; et dicitur sermo a sero -is, quia serat utilitatem mentibus auditorum vel quia seratur inter colloquentes; [42] unde sermunculus -li diminutivum et sermocinor -aris, idest sermonem facete. [43] Sero componitur secundum utramque litteraturam: assero -is -sevi -situm, idest plantare iuxta; Oratius 'et populus assita certis limitibus'; [44] assero -is -serui -sertum, idest liberare, manumittere, et asserere idest affirmare vel adiungere, [45] unde hic asser -ris, quia unus alii inseritur, sed hoc superius distinctum est, et asserto -as frequentativum; [46] consero -is -sevi -situm, idest plantare, simul serere, [47] unde consitio, plantatio, et consitus -a -um, plantatus, et consitivus -a -um, aptus ad conserendum; [48] consero -is -serui, contexere, committere, commiscere, coniungere, ut 'isti conserunt brachia' et 'conserunt verba', [49] unde consertim idest coniunctim; [50] et circumsero -is -sevi, idest circum plantare; [51] et circumsero -rui, undique coniungere vel contexere et committere; [52] desero -is -rui -tum, idest derelinquere, [53] unde hoc desertum, et hinc deserto -as, idest desertum facere; potest esse etiam frequentativum huius verbi deserere; [54] dissero -is -rui, tractare, dicere, sapienter loqui, confìrmare, [55] unde disertus -a -um nomen, idest sapiens et eloquens et facundus; et subtrahitur unum s, quamvis sint duo, et similiter in participio, ut dissero et dissertor et disertus, unde et prima corripitur; Oratius (epist. 1, 5, 19) 'fecundi calices quem non fecere disertum'; et comparatur; [56] unde diserte vel disertim -ius -me adverbium et hec disertitudo -nis, diserta locutio. [57] Item a dissero disserto -as frequentativum, quasi frequenter disserere, diserte loqui. [58] Invenitur etiam diserto -as per unum s, idest disertum facere, et tunc derivatur a disertus -a -um. [59] Item dissero componitur edissero -is, idest valde disserere vel aperire, exponere, unde in Evangelio (Vulg. Matth. 15, 15) 'edissere nobis parabolani istam'; [60] et hinc edisserto -as frequentativum; Martianus (9, 921 p. , 19) 'precepta edissertare prohibitum est'; [61] exero -is -ui -tum, idest foras emittere vel denudare et manifestare, unde exerto -as frequentativum; [62] insero -is -sevi -situm, idest plantare; Virgilius (ecl. 1, 73) 'insere nunc Melibee piros'; et est proprie inserere plantare per immissionem ramorum ad invicem; unde Ovidius De remediis (195) 'venerit insitio, fac ramum ramus adoptet'; [63] insero -is -serui, immiscere vel immittere, et proprie violenter, unde inserto -as frequentativum; [64] intersero -is -serui -sertum, interponete, intermiscere, intermittere; [65] intersero -is -sevi -situm, idest interplantare vel interseminare; [66] prosero -is -sevi -satum, procul emittere; unde Lucanus; [67] prosero -is -serui -sertum, idest ante immittere vel supra; [68] obsero -is -sevi -situm, contra vel undique seminare vel plantare vel tegere; Lucanus (2, 367) 'obsita funerea celatur purpura lana'; [69] obsero -serui -sertum, idest contra serere, contra mittere, commiscere. [70] Et nota quod, sicut patet ex predictis, omnia composita a sero faciunt preteritum in -rui et supinum in -sertum; sed non omnia faciunt in -sevi, sed illa tantum que habent significationem affìnem signifìcationi sui simplicis, sicut que dicuntur pro plantare. [71] Nam qui arbores plantat quodam modo seminarium eis confert, et hinc est quod illa que habent significationem omnino extraneam a significatione sui simplicis faciunt preteritum tantum in -rui et supinum tantum in -sertum, ut desero -ui -sertum, dissero -ui -sertum, exero -ui -tum, prosero -ui -tum; [72] alia vero omnia faciunt preteritum in -sevi et -serui et supinum in -situm et -sertum: cum dicuntur pro plantare faciunt preteritum in -sevi et supinum in -situm, in alio vero sensu faciunt preteritum in -rui et supinum in -sertum; obserere tamen, etiam pro tegere, facit in -sevi preteritum et supinum in -situm. [73] Item sero et composita ab eo, secundum quod faciunt preteritum in sevi et supinum in satum vel -situm, neutra sunt, preter obsero -sevi pro tegere quod est activum. Item sero et eius composita, secundum quod faciunt preteritum in -rui et supinum in sertum, activa sunt. [74] Item omnia composita a sero serui sertum retinent litteraturam sui simplicis ubique; similiter et composita a sero sevi satum, nisi quod in supino mutant a in i. Item sero et eius composita in presenti corripiunt hanc sillabam se-, sed in preterito eam producunt. [75] Sereno -as componitur consereno -as, insereno -as, intus vel valde serenare, resereno -as, subsereno -as, idest post vel subtus vel parum serenare. Sereno activum est cum omnibus suis compositis.