Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 67

[1] SECO -as -cui sectum, unde sectim adverbium et sectilis -e, ad secandum habilis, [2] et sectivus -a -um, quod facile secatur vel secat, [3] et sica -ce, quasi seca, scilicet gladius brevis quo maxime utuntur qui apud Ytalos latrocinia exercent, et, ut dicunt, telum est in baculo absconditum; [4] unde hic sicarius, qui sicam defert vel homicida. [5] Item a seco hec serra -e; vel serra est nomen a sono factum, idest a stridore, cum pretenuis ferri lamina dentium mordacitate resecat quod attingit et stridet; [6] unde hec serrula diminutivum et serratus -a -um, serra sectus, et serro -as, serra secare. [7] Item a seco hec securis, quia secat, vel securis quasi succuris quia ea arbores succidantur, vel securis quasi semicuris, ex una enim parte acuta est, ex altera fossoria. [8] Hec apud veteres penna vocabatur, sed utramque habens aciem bipennis, quia ex utraque parte habet aciem acutam quasi duas pennas: pennum enim acutum dicebant antiqui, unde et avium penne quia acute. Hec et dolabra, quia habeat duo labra; nam securis simplex est. [9] Unde hec securicula diminutivum; Plautus in Rudente 'post altrinsecus est securicula anceps'; [10] et hinc hic securicularius, qui securem defert. [11] Item a seco hoc segmentum -ti, vestis muliebris et longa, cuius necesse est partem secare, et ea solent uti nubentes; vel proprie est limbus sive fasciola que muliebribus indumentis in extrema parte causa ornatus assuitur; Iuvenalis 'segmenta et longos habitus et flamea sumunt'. [12] Alibi autem dicitur pro particulis vestimentorum, et dicuntur segmenta quasi secamenta; Oratius in Odis 'numquid corporeis segmenta post serram feris'. [13] Unde segmentatus -a -um, tali veste indutus vel ornatus segmentis, [14] unde et segmentata dicitur vestis que est quibusdam zonis et quasi precisamentis ornata; nam particulas cuiuscumque materie abscissas presegmina vocamus. [15] Item a seco hec seges -tis, et secundum hoc proprie dicitur seges matura, scilicet messis; vel seges a sero -is, et secundum hoc seges dicitur semen, quia seritur, et id in quo seritur, scilicet terra; Virgilius (georg. 1,1) 'quid faciat letas segetes' et cetera. [16] Item a seco hec secta -e, propositum in malo circa aliquam disciplinam, ut secta hereticorum, quia secti sunt et divisi ab unitate fìdei. [17] Secta etiam accipitur et in bono, scilicet sententia philosophorum, et tunc derivatur a sequor -ris, quia sequenda est et tenenda, ut 'secta apostolorum', 'secta prophetarum'. Quod autem dicitur secta quasi sequendo tenenda vel sequenda tenendo ethimologia est et non compositio. Quidam etiam dicunt 'secta in malo a sequendo: est secta habitus animorum et institutum vel propositum in malo circa aliquam disciplinam quam tenendo sequuntur longe alia in religionis cultu opinantes quam ceteri', sed prevalet quod prediximus. [18] Seco componitur abseco -as -cui -sectum, secando dividere, separare, abrumpere; conseco -as, simul secare; [19] disseco -as, diversis modis secare, dirumpere, cruciare; [20] et ex eisdem componitur dissicio -is -cui, idest dissecare, removere, separare; Ambrosius 'illi veteris militie more dissicere hostium cuneos'; [21] exseco -as -cui, extra vel valde secare; interseco -as, inseco -as, intro vel valde secare; [22] proseco -as, ante vel procul secare, unde prosicius -a -um et prosicuus -a -um, idest quicquid superfluitatis absciditur de qualicumque materia, [23] quod aliter dicitur succisivus -a -um et succidaneus -a -um et incisivus -a -um, idest non in tempore sectus vel immaturus vel superfluus; Oratius in Odis 'ut gaudet incisiva decerpens pira'; [24] et substantive potest dici hoc prosicium vel prosicuum vel succisivum vel incisivum quod ita superfluum absciditur de aliqua materia. [25] Item a proseco hoc prosectum, idest extum; Ovidius 'cuius ut apposuit prosecta squalentibus aris'; [26] et hoc prosicum -ci, idest prima pars extorum; Martianus 'fìssiculatis extorum prosicis viscera loquebantur'; vel potius prosicum componitur a pros, quod est ad, et icos, quod est signum vel ymago: inde prosicum quasi adymaginatio vel signum, sicut superius diximus; [27] preseco, unde hoc presegmen -nis, illud quod preciditur; Plautus 'abstulit presegmina et corrosit omnia'; [28] reseco -as. Seco et omnia eius composita sunt activa et corripiunt hanc sillabam seet faciunt preteritum in -cui et supinum in sectum, licet secundum antiquos quandoque inveniatur secavi et secatum, et in compositis similiter.