S 53
[1] SATIS, adverbium quantitatis, sed ponitur quandoque pro suffìciens; Lucanus (1, 66) 'tu satis ad vires romana in carmina dandas'; [2] et inde per apocopam sat, similiter adverbium, [3] et satio -as, quia quod satis est satiat; unde satiabilis -e, satiabiliter, satiabilitas, et per compositionem insatiabilis -e, insatiabiliter, insatiabilitas. [4] Item a satio hec sagina -e, idest pinguedo, quod et hoc saginum dicitur; [5] unde saginula -e diminutivum et saginarius -a -um, idest pinguis vel ad saginam pertinens, [6] et sagino -as, idest impinguare; unde hoc sagimen et hoc sagimentum et saginamentum, idest pinguedo. [7] Item a satio vel satis hec satietas -tis: satietas diverso et vario genere spectaculorum contingit, saturitas vero ciborum; item satietas ex uno cibo dici potest quia satis sit, sed saturitas ex vario alimentorum apparatu. [8] Satio componitur resatio -as, et est activum cum omnibus suis compositis. [9] Item a satis saturo -as; saturatur quis cibo, satiatur spectaculo; item satiatur uno cibo, saturatur diversis; [10] unde saturabilis -e, saturabiliter, saturabilitas; et componitur insaturabilis -e, insaturabiliter, insaturabilitas. [u] Item a saturo satur -a -um, idest saturatus, unde hec saturitas -tis [12] et hec satureia -e, quedam herba calida et prope ignita, unde et sic dicitur quia facit pronos in venerem; [13] et a satur et annus dicitur hic Saturnus, quidam deus origo deorum, quasi satur annis; est enim tempus, quod annis saturatur, unde et Greci eum Cronon vocant, idest tempus; vel Saturnus dicitur a satu, quia ad ipsum satio pertineat omnium rerum. [14] Unde saturninus -a -um et saturnius -a -um. [15] Item a satur hic satirus -ri. Satiri sunt homunciones aduncis naribus, habentes cornua in frontibus et caprarum pedibus similes, qualem in solitudine beatus Antonius vidit, qui etiam interrogatus ab eo fertur respondisse 'mortalis ego sum unus ex accolis heremi, quos vario delusa errore gentilitas faunos satirosque colit'; [16] et dicuntur a saturitate, quia lascivi et luxuriosi feruntur. [17] Unde hec satiriasis -is, iuge desiderium veneris cum extensione naturalium locorum, dieta passio a satiris, quos nimie pronos in venerem fama vulgat, et fìt cum dolore et fervore et pruritu ex nimia pudendorum tensione. [18] Et hoc satirion, quedam herba, dieta a satiris propter incendium libidinis, quam vulgo stincum vocant, venerem enim suscitat; eadem et orchis, quia radix eius in modum testiculorum sit, quos Greci orchi vocant; eadem et leporina, quia caulem mollem emittat. [19] Item a satur hec satura -e, quidam clarnus, quedam lanx, que in sacrifìciis deorum diversis ferculis referta super altare ponebatur, unde sacerdotes saturabantur; [20] et hinc hec satira -e, Carmen reprehensorium vel reprehensio correctoria, quia ad hoc reprehendit ut corrigat; et dicitur sic quia, sicut satura repleta erat diversis generibus ferculorum, sic et satira piena est diversis generibus vitiorum; [21] vel satira dicitur a Satiris, deis nemorum, propter quasdam proprietates tam satire quam Satiris convenientes. Sunt enim Satiri leves, nudi, dicaces, derisores, saltatores; similiter et satira. [22] Sed has proprietates assignare solemus in principiis satiricorum, et hinc est quod Satiri quandoque ponuntur pro satira, quandoque pro satiricis. [23] Et a satira satiricus -a -um, satirarum descriptor, reprehensor. [24] Saturo componitur consaturo -as, resaturo -as, et est activum cum omnibus suis compositis et corripit hanc sillabarti -tu-, [25] Item a satis satius, adverbium comparandi, idest melius, [26] et hic satrapa -pe: satrape dicuntur sapientes, iudices vel reges sive duces et prefecti Persarum, et dicuntur satrape quasi satis rapientes vel petentes; [27] et hoc sateltum, modicum templum. [28] Satis componitur, vel sat, satago -is, satis agere, omnia peragere, procurare, festinare; satisfacio -is et satisfio -is; [29] et a satisfacio -is hic satelles -tis, minister crudelitatis et scelerum et miles tiranni, malefactor, socius latronum, domesticus non bonus ad satisfaciendum. Satelles etiam dicitur qui adheret alteri ad eius custodiam, et tunc derivatur ab alter vel a latus -ris, quia adheret alteri iuxta latus ad eius custodiam. Quilibet tamen miles potest dici satelles. [30] Unde hoc satellitium, offìcium vel exercitium vel stipendium satellitis, unde etiam cuiuslibet artis et cuiuslibet offìcii suum est satellitium, non tantum militie.