S 39
[1] SARCOS vel sarcian grece, latine dicitur caro; unde dicitur sarcian quasi superfluum carnis incrementum, quo ultra modum corpora saginantur; [2] et hec sarcina -e, onus vel pondus, proprie quod ex carne fìt; caro enim pondus facit, et hinc quodlibet pondus dicitur sarcina, vel a sarciendis rebus insimul; [3] unde hec sarcinula et hec sarciuncula, ambo diminutiva; et sarcino -as, onerare, [4] et componitur consarcino -as, desarcino -as, deonerare97, exsarcino -as, idem, [5] insarcino -as, intus vel valde sarcinare, resarcino -as, deonerare vel iterum sarcinare vel resarcire; et est activum cum omnibus suis compositis. [6] Item a sarcos et ago -is hec sartago -nis, idest patella, quia in ea caro agitur; vel sartago dicitur a strepitu soni quando ardet in ea oleum, et ponitur pro garrulitate, tracta metaphora a strepitu eius ad multiloquium garrulitatis. [7] Item quandoque ponitur pro ariditate, quia sartago arida est et in ea arescunt omnia; sic et loquela quorundam arida est et sine succo et humore sapientie; Persius (1, 80-81) 'unde hec sartago loquendi venerit in linguas'. [8] Et inde sartagineus -a -um, de sartagine existens vel ad eam pertinens vel in ea coctus, et sartaginosus -a -um, idem vel sartaginibus plenus et abundans. [9] Item a sarcos et fagin, quod est comedere, dicitur hic sarcofagus quidam lapis, quia corpora defunctorum in eo condita infra XL dies absumuntur; unde et quodlibet sepulcrum vel arca in qua ponitur mortuus dicitur sarcofagus, quia ibi carnes mortuorum consumuntur; vel componitur a soros, quod est arca, et fagin.