S 38
[1] SARCIO -is -si -tum et secundum antiquos -civi -citum, idest suere, unde sartores dicuntur sutores. Quod autem dicitur sarcio quasi setis porcorum filo insertis suo et sartores quasi setores, quia setis porcorum filo insertis suant, ethimologia est, non derivatio vel compositio. [2] Unde hoc sarcimen -nis et hoc sarcimentum et hec sartura -e, [3] et hoc sartorium, idest locus ubi vestes sarciuntur, qui et hoc sarcinum; [4] unde hic sartorius, qui vestes sarcit, et sartorius -a -um. [5] Item a sarcio sario -is -rui -ritum, purgare, circumfodere, herbas et nociva avellere; [6] unde hoc sarculum -li, instrumentum faciendi hoc, et hinc sarculo -as, sarculis aptare, purgare, sicut milium et huiusmodi. [7] Item a sario hec sarpa -e, idem quod sarculum, quod et sirpa -e invenitur; [8] unde et a sarpa sarpo -is -si, idest aliquid sarpis avellere; [9] et a sario vel sarpo hoc sarmentum -ti, quasi sarimentum, quia purgatur et preciditur; vel sarmentum a sero -is, quasi serimentum, quia seritur; [10] unde sarmentinus -a -um et sarmentosus -a -um et sarmento -as, sarmenta vitium colligere amputata vel amputare ea vel sarmentum facere. [11] Item a sarcio per compositionem hic sarcitectus -ti et hic sarcitector -ris, qui tecta sarcit, quia ex multis hinc inde coniunctis tabulis unum tecti sarciat corpus; idem et tignarius, quia tectoria lignis inducit; [12] et hoc sartatectum, idest restauratio tectorum vel templorum, vel tributum quod colligitur ad restauranda tecta templorum. [13] Sarcio componitur consarcio -is, dissarcio, resarcio -is, dissuere vel iterum sarcire et reficere; et est activum cum omnibus suis compositis et facit preteritum in -si et supinum in -tum, licet quandoque inveniatur sarcivi -citum.