S 26
[1] SALOMON interpretatur pacificus, quia in regno eius fuit pax; idem dictus est Idida, quia fuit dilectus et amabilis Domino; idem et Celet vel Coelet, quod grece dicitur ecclesiastes, latine contionator, quia ad populum loqueretur. [2] Et nota quod quidam nolunt Salomon dicere per o, sed Salemon per e, vel a Salem civitate vel rege, vel a sale, idest sapientia, et monos, quod est unum, quia unicus et singularis fuit in sapientia. [3] Unde salomonicus -a -um et salomonius -a -um, [4] et hec Solima -e, civitas Ierusalem, unde solimus -a -um, [5] et per compositionem hec Hierosolima -e, quasi Hierosolomonia. Sed hec melius supra distincta sunt.