Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 15

[1] SAGIO -is -ivi -itum, idest ingeniose agere vel divinare, [2] unde hic et hec et hoc sagax -cis, idest ingeniosus vel velox vel investigator vel divinus, et comparatur -or -mus, [3] unde sagaciter -ius -me adverbium et hec sagacitas -tis et sagaculus -a -um, idest aliquantulum sagax. [4] Item a sagio hec saga -e, idest ingeniosa vel incantatrix vel divinatrix; Oratius in Epistolis (2,2, 208) 'somnia terrores magicos miracula sagas'; [5] unde hec sagana -e, idem. Sagana etiam fuit proprium nomen cuiusdam incantatricis; sagana etiam genus gummi vel vestis dicitur. [6] Item saga dicitur gemma quedam purissimi coloris. [7] Item a sagio vel sagax hec sagitta -e, quasi a sagaci iactu vel ictu, idest ingenioso vel veloci; pennis enim fertur; et videtur potius ethimologia quam compositio. Hinc etiam rustici vocant sagittam novissimam partem surculi in sarmento, vel quia longius a matre ex qua prosiliit recessit, vel quia acuminis tenuitate teli speciem preferat. Summitates vitium et fruticum flagella dicuntur quia flatu agitantur. [8] Item a sagitta sagittula et sagitteila diminutiva et sagittarius -rii et sagittaria -e et sagittarius -a -um; [9] et sagitto -as, sagittas emittere vel sagittis percutere vel appetere; et per compositionem sagittifer -a -um, qui fert sagittas. [10] Item a sagio hoc sagum -gi, quoddam genus panni vel vestis tenuis et abrasa; Iuvenalis (6, 591) 'an saga vendenti nubat caupone relieto'; unde hoc sagulum, idem, [11] et hec sagma -e, que corrupte vulgo salma dicitur, scilicet sella vel pondus et sarcina que super sellam ponitur; et dicitur sic a stratu sagorum, idest sellarum, vel quia selle sago solent strui; [12] unde hec sagmula -le diminutivum et hinc sagmarius -a -um et hic sagmarius, idest caballus, et hec sagmaria, equa; et ut generaliter dicatur, quodlibet iumentum potest dici sagmarius vel sagmaria pro diversitate sexus. [13] Item a sagum hic saccus -ci, quia eo consuto efficiatur, quasi sagus, unde hic sacculus -li diminutivum, [14] et hoc saccatum -ti, idest liquor aque feci vini admixtus et sacco expressus, unde et sic dicitur; [15] et sacco -as, in saccum mittere vel per saccum colare et exprimere, [16] et componitur insacco -as, in saccum mittere vel constipare, et esacco -as, desacco -as, extra saccum ponete; et est activum cum suis compositis. [17] Item a saccus hic succus -ci, quia sacco exprimatur, ut tisana, apozima, zema, et sunt greca nomina ista; vel succus a suggo -is, quia suggitur; [18] unde succulus -li diminutivum et succosus -a -um, et comparatur; unde hec succositas -tis, [19] et per compositionem succulentus -a -um, idest plenus succo, et comparatur; unde hec succulentia -e. [20] Item a succus succidus -a -um, idest succo plenus, humidus vel imbutus; Iuvenalis 'quod succida nollet lana pati', idest tincta succo alicuius coloris; [21] et hic succinus -ni, quedam gemma quam Greci vocant electrum, scilicet fulvi et cerulei coloris; fertur arboris succus esse et ob id succinus dicitur, [22] vocatur a quibusdam arpaga ab arpo, quod est rapere, quia, attritu digitorum accepta caloris anima, folia et vestium fìmbrias et paleas, sicut magnes ferrum, rapiat. [23] Sed hoc succinum etiam dicitur pixis a succo ibi reposito; Iuvenalis (6, 573) in cuius manibus ceu pinguia succina tritas'. [24] Item a succus succo -as, quod non est in usu, sed componitur exsucco -as, succum auferre; [25] et hinc siccus -a -um, quasi exsuccatus; vel siccus dicitur a succo per contrarium, quia sit sine succo, et comparatur; [26] unde sicce -ius -me adverbium et hec siccitas -tis et hec siccitudo; [27] et sicco -as, et componitur desicco -as, exsicco -as, resicco -as; et est activum cum omnibus suis compositis. [28] Item a saccus hic soccus -ci, quoddam calciamentum comedorum, quia saccum habeat in quo pars piante immittitur; et per metonomiam soccus dicitur quandoque comedus; Oratius (ars 80) 'hunc socci cepere pedem'; [29] unde hic soccellus -li et socculus diminutiva et soccatus -a -um, soccis indutus vel soccos habens; [30] et socius -a -um. Socii dicuntur propter periculi et operis societatem, quasi in una caliga et uno vestigio manentes; vel socius a sequor. Et est proprie socius in periculo, collega in officio, comes in itinere, consors in premio, sodalis in mensa vel in sede. [31] Et inde hec societas -tis et socialis -e, socialiter, socialitas, [32] et socio -as, iungere vel socios facere; [33] unde hic socer -eri, pater uxoris vel mariti, quia sociatur genero, vel nurui, et ipse ei; unde socerinus -a -um; [34] et hec socrus -crus, mater uxoris vel mariti; [35] et per compositionem hic prosocer -ri, pater soceri vel socrus quasi secundus socer, et hec prosocrus, mater socrus vel soceri. [36] Socio componitur associo -as, idest adiungere, absocio -as, abiungere, consocio -as, dissocio -as, et est activum cum omnibus suis compositis. [37] Item a sagum hec sagena -e, idest rete, propter raritatem sic dieta, unde hic sagenarius, retiarius, et sagenarius -a -um, ad sagenam pertinens. [38] Sagio componitur presagio -is, divinare vel predivinare: Terentius 'nescio quid animus michi presagit mali'; unde presagus -a -um et hoc presagium; [39] et a presagus presago -as, et a presagium presagio -as, idest presagire; Iosephus 'quibus ille Phariseus presagiabat'. Sagio et eius composita neutra sunt et producunt hanc sillabam sa-.