Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

R 44

[1] Hec RODA -e grece, latine dicitur rosa, unde hic rodantes -tis, flos rose, [2] et rodicus -a -um grece, idest roseus, et hec roditis, rosea gemma, [3] et hec Rodos -doy vel Rodus -di, quedam insula in qua rose capitulum dicitur esse inventum dum ibi civitas conderetur, ex quo et urbs et insula Rodos est appellata. In hac urbe Solis colossus fuit ereus LXX cubitorum altitudine; fuerunt et alii minores in eadem insula colossi centum numero; [4] et a Rodo rodius -a -um, gentile et patrium, [5] et hec Rodia -e, lex quedam navalis commercii quam Rodii instituerunt, et hec Rodia -e, quedam vitis que de ilio loco primo fuit aliata. Item Rodii quidam quandoque venerunt iuxta Rodanum et edificaverunt quoddam oppidum quod Rodum a nomine prioris terre vocaverunt, [6] et hinc ille fluvius dictus est Rodanus; vel Rodanus quia rodat ripas, vel a rodanizo quia torquet lapides et arbores evellit impetu suo. [7] Et a Rodani societate dicitur hic Renus quidam fluvius, quia cum eo ex una provincia oritur; [8] unde hic reno -nonis, vestis de pellibus. Sunt enim renones secundum Ysidorum (19, 23, 4) velamina humerorum et pectoris de pellibus villosis usque ad umbilicum, et dicuntur sic non a renibus, ut mentiuntur, sed a Reno Germanie fluvio, ubi his maxime utuntur. Renones etiam vulgo dicuntur repti, quia longitudine villorum quasi reptant. [9] Item roda componitur hoc odomellum -li, vinum vel confectio ex suco rose et melle. [10] Item a roda greco dicitur apud nos hec rosa, quasi roda, vel rosa a rubeo; [11] unde hec rosula -e et rosella, ambo diminutiva, et hoc rosarium, collectio rosarum vel locus ubi rose reponuntur vel abundant; unde et librum quem composuimus de declinatione ad doctrinam puerorum Rosarium intitulavimus propter flores rosarum, idest regularum, ibi compendiose collectarum. [12] Item a rosa hoc rosetum -ti, locus ubi rose crescunt, [13] et rosaceus -a -um et roseus -a -um, unde roseolus -a -um. Roseus dicitur a colore, rosaceus ex materia; roseum rubor facit, rosaceum materia, et ita color roseus erit, rosacea corona. [14] Item a rosa hec russata -e, quedam vestis quam Greci feniceam vocant, nos coccinum. Hac sub consulibus romani usi sunt milites, unde etiam russati antiquitus vocabantur.